

Liber Numeri*
Caput 31: Versus 22
Aurum.Tempus belli est in hoc mundo contra nequitias spirituales et concupiscentias carnales. Spectat nos angelorum chorus, et virtutum coelestium pia erga nos pendet exspectatio, quando vel quomodo de praelio revertamur, quis plus afferat auri vel argenti, quis lapides pretiosos curiose intuetur. Requirunt etiam qui deferunt aes, qui ferrum, qui plumbum, vel vas ligneum, vel fictile aut aliquid hujusmodi magnae domus usibus necessarium. Secundum ergo ea quae quisque detulerit, mansionis ei meritum deputabitur. Probantur tamen haec omnia, alia per ignem, alia per aquam uniuscujusque opus quale sit ignis probabit.Et lavabitis,etc.[ORIG., ubi supra.]Vides quomodo purgatione indiget omnis qui exit de praelio hujus vitae, etc., usque ad ut mundus ingrediatur civitatem Dei.